- MARMARICA
- MARMARICAregio parva Africae, inter Cyrenaicam ad Occidentem et Aegyptum ad Ortum, nunc Barcha, olim MareorisLibya, teste Plin. l. 5. c. 6. Urbes olim eius clarae Chersonesus magna et Paraetonium. Baudrando fuit, inter Libyam exteriorem ad Ortum et Cyrenaicam ad Occasum, eratuqe pars Libyae verae, nunc regni Barcae, sub Turcis. Terminatur a Meridie desertô Barcae, a Septentrione mari Mediterraneô. Ibi vix aliquot oppidula in ora littorali. Populi Marmaridae Straboni, et Barcitae. Ptol. quos serpentes incantare scribit Solin. c. 30. Ibidem elephanti, teste Sidonio. Lucan. l. 9. v. 891.—— Gens unica terrasIncolit a saevo serpentum innoxia morsuMarmaridae Psylli: par lingua potentibus herbisVide plura ibidem Silius l. 3. v. 300.Marmaridae medicum vulgus str epuêre catervis:Ad quorum cantus serpens oblita veneni,Ad quorum cantus mites iacuêre cerastae.Vide quoque l. 14. Item Barce. Nic. Loyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.